라틴어 문장 검색

ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:1)
licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
denique omnia haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:2)
qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 9:2)
Adeo beneficium utilitatis causa dandum non est, ut saepe, quemadmodum dixi, cum damno ac periculo dandum sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 55:1)
Nuptiarum causa utilitas reipublicae fuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.21)
ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 73:1)
a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3111)
Nam, si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris, inhumane feceris contraque naturae legem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:2)
ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 145:3)
Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 2:1)
nec deerant, qui, imperium tantum ad Washingtonium unum deferri non oportere, eumque, suae utilitatis et commodi causa, bellum, morando, ducere, audacter dicerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.208)
nam cupide fugere feras pacemque secuta sunt et larga suo sine pabula parta labore, quae damus utilitatis eorum praemia causa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:6)
Quod et summatim percipi sine doctrina potest et hanc habet ab illis rebus dissimilitudinem, quod vox et gestus subito sumi et aliunde adripi non potest, iuris utilitas ad quamque causam quamvis repente vel a peritis vel de libris depromi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:2)
ipsi enim Graeci magis legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION